- PAUSIAS
- PAUSIASpictor Sicyonius, Bryetis filius, Pamphili Macedonis discipulus; qui Glyceram corollarum textricem adamavit, eamque depinxit humi sedentem, et coronas ex floribus plectentem, quod opus ex argumento, Stephanoplocon appellavit; Eius tabulam Lucullus duobus talentis emit. Hîc primus lacunaria, et cameras pingere instituit. Eius meminit Horat. Serm. 2. Sat. 7.Vel cum Pausiacâ torpes insane tabellâ.Vide Plin. l. 21. c. 2. et Varr. de RR. l. 3. Idem optimus cerarum ἐγκαυτὴς. Tria autem cum fuerint Encaustices genera, unum erat, quô tabulam discoloribus ceris inducebant et insternebant, ad quidlibet exprimendum, pingendumve, quas postea ceras in urebant, ut laevigarent et exaequarent: atque in hoc excelluit Pausias. Plin. l. 35. c. 13. Pinxit et ipse penicillo parietes Thespiis, cum reficerentur quondam a Polygnato picti: multumque comparatione superatus existimabatur, quoniam non suô genere certôsset, i. e. quoniam encausticâ non certâsset: in quaexcellebat. Ubi penicillô pingere, et ceris pingere, diversa statuit, quoniam in hoc genere En caustices penicilli nullus erat usus. Varro de Re Rust. l. 3. c. ult. Nam ut Pausias et coeteri pictores eiusdem generis loculatas magnas habent arculas, ubi discolores sunt cerae, sic hi loculatas habent piscinas, ubi dispares disclusas habent pisces. Quae cerae discolores ad Encausticen omninopertinent, in qua primum nobilis exstitit Pausias. Plin de eod. Idem et lacunaria primus etc. Quod itidem de Encaustice intelligendum. Nam cameras ceris inustis pingi solitas, ex Procopio observat Salmas. ad Historiam Aug. Vide quoque eum ad Solinum p. 231. et 232. ut et supra, in voce Eucaustice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.